Wis 9

1Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo, 2et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae, quae a te facta est, 3ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet: 4da mihi sedium tuarum assestricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: 5quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. 6Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. 7Tu elegisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum tuorum et filiarum: 8et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod praeparasti ab initio: 9et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis. 10Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: 11scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. 12Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei. 13Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? 14Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. 15Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. 16Et difficile aestimamus quae in terra sunt: et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quae autem in caelis sunt quis investigabit? 17Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis: 18et sic correctae sint semitae eorum, qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines? 19Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio.
Copyright information for VulgS